라틴어 문장 검색

"Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:11)
His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique surreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:1)
sed enim, si quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 18:2)
Nam cum amicus eum rogaret ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 21:2)
Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 12:1)
Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 5:1)
IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 2:1)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
verba obstrepunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:8)
Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:16)
Obstrepuere avium voces, exhorruit annus nomen, et insanum gemino proclamat ab ore eunuchumque vetat fastis accedere Ianus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:188)
credas examina fundi Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges castra movent fagique cava dimissus ab alvo mellifer electis exercitus obstrepit herbis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:61)
"Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:40)
quamvis obstreperet pietas, his ille regendae transtulerat nomen Libyae scelerique profano fallax legitimam regni praetenderat umbram.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:142)
nulli pars aemula defuit umquam, quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis facta sequebatur quamvis ingentia livor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION